- PECTINATA Tecta
- PECTINATA Tectaveterib. Romanis dicta sunt, quae in duas partes essent devexa; Unde Gallis hodie Pectiniones vocant, qui ex utraque parte fastigium sustinent, et plane sunt triangulari formâ, ut et ipsum fastigium, quod ipsis incumbit, et τρίχωρον vel τρίγωνον propterea Graecis dictum est. Omnia enim apud Veteres tecta, autplana erant, aut fastigata. In Graecia et in Asia et toto pene Oriente aedium privatarum tecta plana fiebant: aedes vero sacrae culmen habebant et fastigium, quod Graecis ἀετὸς, item ἀέτωμα etiam, dictum est, quod πτέρυζιν ἀετοῦ, alis aquilae, simile esset, unde et πτερύγια quoque et πτερὰ appellata sunt, Eustath. Il. w. Talia namque satigia. Fiebant autem plerumque tecta pluribus fastigiis, i. e. trichoris, ut in l. 3. Epistol. 7. Cicer. ad Q. Fratr. videre est: Absolutum offendi in aedibus tuistectum: quod supra conclavia non placuerat tibi esse multorum fastigiorum. Unde Statius Papin. l. 1. Sylv. 3. v. 58.—— Partitis distantia tecta trichoris.i. e. fastigiis. Neque vero Αἐτοὶ et Αἐτώματα in Templis solum, sed et in privatarum aedium tectis usurpata fuêre: hôc tamen discrimine, quod fastigiis Templorum quaedam adderentur ornamenta, quibus privatorum culmina carebant, ut statuae, victoriae, et alia Deorum simulacra. Quô modô, cum multa Caesari decernerentur ut Deo, eius quoque aedium fastigium ornaverunt, Cicer. in Philipp. Quem is maiorem honorem consecutus erat, quam ut haberet pulvinar, simulacrum, fastigium, Flaminem. Ubi fastigium dicitur non ipsum tectum (quae propria eius significatio) sed fastigii ornamentum adeoque fastigii quasi fastigium, qualia non ἀετοὶ seu ἀετώματα seu ἀκρωτήρια, appellata sunt, quod altiora ipsis fastigiis essent etc. Salmas. ad Ael. Spartian. in Pescennio Nigro. c. 12. Vide quoque supra in voce Fastigium, et infra in Trichora. Alius est Pectineum opus, quod memoratur in Visitat. Thesaurariae S. Pauli Londinensis A. C. 1295. Capa Fulconis Episcopi bene operata opere pectineo auro et argento. Alibi, Vestimentum Fulconis Basset habet paruram de opere pectineo, cum rosis, arboribus, floribus et bestiis etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.